| Text | Ergo proclamatum est in castris edicto, ut quarto Kalendis Maii , die videlicet Martis, praeviis diebus tribus, quibus luminaria
Deo accendant, Deum invocent, integra die abstineant, parati sint omnes ad praelium daturi Christianis generale certamen; altissimaque voce praeconis voluntate regis urbem triduo ad saccum esse bellatoribus donatam. Juratque rex per immortalem Deum, perque quatuor millia prophetarum, per Mahometum, per animam patris, per liberos, perque ensem quo cingitur, omnem depopulationem, omneque hominum utriusque sexus genus, omnemque pariter urbis thesaurum atque substantiam, libere bellatoribus donatam; nulloque pacto, quae jurat, violare. |
|---|