| Text | Sciendum vero est, si pars exercitus vicerit et pars fugerit, sperandum, cum in eiusmodi necessitate ducis constantia totam sibi possit vindicare victoriam. Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro superioribus sunt habiti qui minime desperarunt. Nam in simili condicione fortior creditur quem adversa non frangunt. Prior ergo de caesis hostibus spolia capiat, quod ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac bucinis exultare videatur. Hac fiducia ita perterrebit inimicos, ita suis fiduciam geminabit, quasi victor ex omni parte discesserit. |
|---|