| Text | Multa quidem sunt ediscenda atque observanda pugnantibus, siquidem nulla sit neglegentiae venia ubi de salute certatur; sed inter reliqua nihil magis ad victoriam proficit quam monitis obtemperare signorum. Nam cum voce sola inter proeliorum tumultus regi multitudo non possit et cum pro necessitate rerum plura ex tempore iubenda atque facienda sint, antiquus omnium gentium usus invenit quomodo quod solus dux utile iudicasset per signa totus agnosceret et sequeretur exercitus. Tria itaque genera constat esse signorum, vocalia semivocalia muta; quorum vocalia et semivocalia percipiuntur auribus, muta vero referuntur ad oculos. Vocalia dicuntur quae voce humana pronuntiantur, sicut in vigiliis vel in proelio pro signo dicitur ut puta ‘victoriaʼ ‘palmaʼ ‘virtusʼ ‘Deus nobiscumʼ ‘triumphus imperatorisʼ et alia quaecumque voluerit dare is qui in exercitu habet maximam potestatem. Sciendum tamen est ista vocabula cotidie debere variari, ne ex usu signum hostes agnoscant et explorantes inter nostros versentur impune. Semivocalia sunt quae per tubam aut cornum aut bucinam dantur. Tuba quae directa est appellatur, bucina quae in semet aereo circulo flectitur, cornu quod ex uris agrestibus, argento nexum, temperato arte spiritu quem canentis flatus emittit auditur. Nam indubitatis per haec sonis agnoscit exercitus utrum stare vel progredi an certe regredi oporteat, utrum longe persequi fugientes an receptui canere. Muta signa sunt aquilae dracones vexilla flammulae tufae pinnae; quocumque enim haec ferri iusserit ductor, eo necesse est signum suum comitantes milites pergant. Sunt et alia muta signa quae dux belli in equis aut indumentis et in ipsis armis, ut dinoscatur hostis, praecipit custodiri. Praeterea manu aliquid vel flagello more barbarico vel certe mota qua utitur veste significat. Quae omnia in sedibus, in itineribus, in omni exercitatione castrensi, universi milites et sequi et intellegere consuescant. Continuus enim usus necessarius videtur in pace eius rei quae in proelii confusione servanda sit. Item mutum et commune signum est quotiens proficiscente turba excitatus pulvis ad similitudinem nubium surgit hostiumque prodit adventum. Similiter, si divisae sint copiae, per noctem flammis, per diem fumo significant sociis quod aliter non potest nuntiari. Aliquanti in castellorum aut urbium turribus appendunt trabes, quibus aliquando erectis aliquando depositis indicant quae geruntur. |
|---|