| Text | Non semper oportet a castris recedere, quamvis videantur aliqui formidare, sed monitis et animosis hortationibus in spe vincendi militum animus roborare; nam monitis et oratione ducis desperantibus crescit audacia. Si ex insidiis vel occasione aliquid forte fecerit, si hostibus adverse res ceperint evenire, si vel infirmiores minusve armatos aut temere vagantes ex inimicis potuerit superare, tunc inimicorum ignavia, vel error vel vilitas ostendendus est, si autem a nobis superati sunt, commemorandum. Dicenda etiam sunt, quibus militum mentes in odium adversariorum indignatione moveantur, et intimetur secrete quam pluribus, quod inter adversarios sunt aliqui, qui de suo duce et sociis proditionem facere promiserunt. |
|---|