| Text | Dicit Vegetius, quod ipsa die, qua certaturi sunt milites, quid sentiant diligenter convenit explorare; nam fiducia vel formido ex vultu, verbis, incessu, motibus cernitur. Ne confidas satis, si tyro preliam cupit; inexperto enim dulcis est pugna; et noveris oportere differre, si exercitati bellatores metuunt dimicare |
|---|